- SPHAEROMACHIA
- SPHAEROMACHIAapud Papinium Statium Epist. praemissa l. 4. Sylv. 1. Exercere autem iocos ron licet? sic secreto, inquit. Sed et Sphaeromachias spectamus, et pilaris lusio admittitur. Est pugnapilaris, a lusione distincta: quae qualis fuerit, satis enarrari, Veterum istiusmodi concertationibus atque exercitiis abolitis, vix potest, Barthius ad loc. Vide Phil. Beroaldum Annotat. l. 2. c. 8. P. FabrumAgonistic. l. 1. c. 6. Iust. Lipsium et Ian. Gruterum Not. ad Senecum Ep. 80. I. Savaronium ad Sidonium l. 5. Ep. 17. etc. nec non supra in voce Pila, item Pugil et Sphaeristica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.